

Epistola I B. Joannis*
Caput 2: Versus 18
Filioli, novissima hora est.Et propterea debetis persistere, quia multi sunt Antichristi qui vos volunt seducere.Sicut audistis quia Antichristus venit.Cum quanto enim impetu et terrore audistis venturum Antichristum, cum tanta violentia et isti veniunt. In undecima hora sumus, venit Salvator in carne, et secutura est pestis Antichristi, qui praeconia salutis impugnet, qui vineam quam Christus excolit exstirpet, et hujus nequissimi capitis jam multa membra praemissa sunt, a quibus cavendum est, quia jam imminet finis saeculi; velnovissima hora,id est similis novissimae, similis est haec persecutio illi futurae.Nunc Antichristi multi.Antichristi sunt omnes haeretici, omnes qui fidem quam confitentur verbis destruunt actibus; omnes Christo contrarii, qui venturo suo capiti testimonium reddunt, quia mysterium iniquitatis jam operatur in illis.